HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XL: De Josaphat, et morte Achab et Ochozia

#III Reg. XXII#II Paral. XX

Ascenderunt igitur cum exercitu duo reges in Ramoth Galaad, et Josaphat erat in stola regali. Cui Achab differens erat in habitu militari, vel ne cognosceretur a Syris: rex autem Syriae praeceperat principibus belli, ut reliquos non curantes, solius Achab sanguinem quaererent. Et propterea impetu facto pugnabant contra Josaphat. Qui cum exclamasset convocans servos, intellexerunt Syri non esse Achab, et cessaverunt ab eo. Unus autem dirigens sagittam in incertum percussit Achab inter pulmonem et stomachum, et fluebat sanguis in sinum, id est in interiora currus, et per praecones revocatus est exercitus a bello. Mortuus est autem Achab, et delatus est in Samariam, et sepultus ibi juxta domum eburneam, quam aedificaverat. Et dum lavarent mulierculae currum et habenas in piscina Samariae, linxerunt canes sanguinem ejus, juxta verbum Eliae: Et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. Porro Josaphat redeunti occurrit Jehu, filius Anani arguens eum, quod impio praebuisset auxilium. Josaphat vero regnavit in Jerusalem. Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti annis regnavit. Coepit autem regnare anno quarto Achab regis Israel. Sed et hic oritur quaestio de collationibus, quas omnes post librum Regum separatim discutiemus. Et ambulavit Josaphat in viis Asa patris sui. Anno siquidem tertio regni sui praecepit principibus et sacerdotibus regni sui, ut peragrantes per singulas civitates docerent populum legem Moysi. Porro Ammonitae, Moabitae, et Arabes, irruerunt in Judam circa Engaddi. Et orante Josaphat in templo, ut legitur in Paralipomenon, confortavit eum Jaziel filius Zachariae, propheta dicens: O Juda et Jerusalem, nolite timere, cras egrediemini, et Dominus erit vobiscum. Et egressus percussit hostes, et fugavit. Cumque diriperet Israel castra hostium tribus diebus, dixit locum illum convallem Benedictionis, et habuit deinceps cor rectum cum Domino. Sed et reliquias effeminatorum abstulit de terra, verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc serviebat Edom regi Juda in tributo. Misit quoque Josaphat classes in Ophir propter aurum, quae confractae sunt in Asiongaber. Hanc confractionem praedixerat ei Eliezer propheta, filius Dodam, futuram, quia Josaphat fecerat foedus cum Ochozia. Et mortuus est Josaphat, et sepultus in civitate David, et regnavit pro eo Joram filius ejus.